monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8 > Lucas, 1 > sectio 101 > sectio 20 > bsbClm6224.182 > csg48.203 > ST I 118. > sectio 3 > sectio 21 > bnf11947.161 r > 71 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, De Septem, 4, 5
Ratio ex vera opinione nascitur hocce modo: cum verum incertum fluctuat, et postea discussionibus confirmatur, fit ratio; et est ratio discretus animi intuitus, quod verum est et certum a falso et incerto discernens. Intellectus vero ex ratione oritur hoc modo: ratio namque formas materiae admistas comprehendit, et ideo rerum veritatem non percipit, sed discernit et inquirit; et cum longo rationis labore et magna industria formarum veritas inquiritur, inde intelligentia nascitur, quae formam a materia abstrahit, et sine omni partium compositione intelligit. Ideo. . . . sic eam describit: Intelligentia solius Dei est, et alia praeter hoc.